Non est enim dubium sed plerisque cognitum eo quod orta fuit contemptio inter partem domni nausti colimbriensis sedis episcopi et domni sisnandi hiriensis sedis episcopi pro eclesia et uilla uocabulo sancta eulalia (hoje Sta. Eulália de Rio Covo) que scita est in silua scura in territorio brakalensis (Silva Escura em território Bracarense) sedis ubi dicent aquas sanctas (Águas Santas) quot prehendiderunt homines domni nausti episcopi. id est. minizus cum suos filios et sua kasata. et de parte domni sisnandi episcopi adulfus abba. et pro id coniuncti fuimus in oueto et postea in sancto iacobo ad archis. conuenit inter eos bone pacis uoluntas ut roberarent placitum de parte domni nausti episcopi. ad uicem persone eius demnus fraurengus episcopus. et ad uicem persone domni sisnandi episcopi uiliulfus presbiter ut coniungerent se in ipsa uilla prenominata et facerent inter se colmellos diuisionis quomodo in placitum quod inferius est resonat sicut et fecerunt extra dextres ecclesie.
In nomine domini. colmellvs diuisionis qui factus est inter partem domni nausti episcopi et suos homines et domni sisnandi episcopi et suos homines de ipsa uilla iam supra dicta sancte eulalie (Sta. Eulália de Rio Covo). euenit in porciouem domni sisnandi episcopi et de suos homines nominibus adulfus abba et suos gasallianes. id est. uarzena que est de uarzena telleli (lugar da Várzea) usque in sua sepe in omnique circuitu integra. siccariolo medio (lugar da Costa). agro de pelago integre (lugar do Agro). pomare teoderizi integrum. agro gundisalui medio. pomare gundisalui et leouegildi et uinea integra (hoje o lugar do Agro). kasale salomonis cum suo portum (lugar da Portela) integrum. linare medium agromiri integrum. kasale gundefreli medio. bustello medio (hoje sítio da Poça da Azimília).
uillare spasandi medie (hoje Vilar). kasale placidii per sua sepe integrum. salto de sua sepe placidii usque in agra argirizi medio. agro de contensa (hoje lugar da Contensa) medio. agro de manula integrum. et inde per ribulo usque in foui. et inde per kasa tractemiri. et inde per sepe qui est de agro manzi (Mance). et inde per ribulo usque in karraria («pelo rio até à carreira»). et inde per ipsa carraria usque in dextros eclesie («e da dita carreira direito à igreja»).
et per kaput de ipsos dextros usque in carraria que est inter agra argirizi et agro ubi ansemundus habitat integro extra portionem de rruptores. agro de dauid integro cum suos linarelios duos. agro astrulfi per ribolo usque per suas sepes in omnique circuitu integro. salto de fontano in fontanello medio. et de ipso fontano usque in domo aruetani. et per ipsa karraria antiqua usque in petras natiuas et per ipsas decorias usque astrulfi medio. et tam saltu quam et rupto de sepe de agra astrulfi usque in agra tellili medio extra ruptores. agre suniemiri medie. mulinos antiquos qui sunt in illa uilla medios.
Euenit in porcienem domni nausti episcopi et de suos homines. id est. uarzena tellelli (Várzea). agrum kuruianes (hoje Crujães, nos limites com as paróquias de Várzea e Moure). agrum ueremudi. agrum de felgaria integros. sikariolo medio agrum qui est subtus kasa gundesalui usque in karraria et sepe in monilo (sic) sicco medio. agrum de molino sicco integro. agro de figarias integro. pomare astrulfi de porto in porto integro (lugar de Pontelhas). et de illa parte ribulo et de illa parte rippo usque in estrata de uereda (estrada de vereda) et sepe. et sepe de agro telleli (Várzea) usque in sepe de agro astrulfi medietatem. agro que disrupit urueda integrum. et agro astrulfi et requerendiet gundesalui integro. de sepe de agre astrulfi et per ipsas decorias usque in petras natiuas at karraria antiqua et inde usque in ccasa aruetani et per fontano per sepe astrulfi medio. de terras et salto et de ipso fontano usque in alio fontano et inde usque in termino de fonte cooperta (divisão com a freguesia de Fonte Coberta) medio. et de ipso fontano usque in sepe manci (Mance) et usque in terminos integre extra ruptores. agro de contensa (Contensa) medio. uillare sparsandi medio. saltos de kasa placidii usque in aqua que discurrit per caput de rruptelas argirizi medio. agres ubi anssemondus habitat et de karraria usque in uiride medio. et agre ubi habitant filii sindi medio. bustello medio de sepe de ipso bustello et inde per petras maiores ipso fontano in prone usque in agra de assaiola cum suo saltu integra. et agra de arsaiola de fontano usque in monte et in sepe de euorum integra extra portienem de ruptores. et in agrelo ubi atanagildus habitat agro de troncosu kasaIe ubi gundebredo habitat medio. linare sub kasa sindi medio. agro super kasa sindi integro per ubi diuiso fuit. agre sanimiri medio. molines qui sunt in ipsa uilla medios. ita ut ex presenti die et tempore unusquisque quod accepit inreuocabiliter obtineat. Factus colmellus diuisionis IIIª idus ianuarii. Era DCCCCXXXXIIII.
sub christi nomine naustus episcopus. sub christi nomine sesnandus episcopus. sub christi nomine froarengus episcopus quos uidi. uiliulfus pro ad uicem persona domni sisnandi episcopi quos uidi et confirmaui. samuel abba testis -andiarius presbiter testis uestremirus abba testis --ansuetus presbiter testis anagildus brandiluni testis -gressonarus presbiter testis -Roderigus presbiter testis. cresconius presbiter test. manualdus presbiter test. -cendas kizoiz test. -lupon presbiter test, --aloitus test.